Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio
au livre de Jean Pecquet (1654)
4. Seconde partie

Note [l]

Page 42, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
1. Ad Ioannem Pecquetum
.

gis quàm homines eiusmodi Valuulis indigere,
prona scilicet, nec refluentis sanguinis aut Chy-
li ponderosa mole grauanda. Sic errorem suum
tegit, et excusat, in secunda editione.

Pag. 103. In Experimento primo secundæ
Editionis, negauit ex receptaculo vllum Chy-
lum effluere in Venam Cauam, in eius partes
supra renes, et infrà. At. pag. 122. affirmat in
vicinos renes per emulgentes Arterias deferri.
Idem asseuerat in Experimento primo dissecto
Trunco Mesenterico et spongiis exsicatto Chy-
lum non fluere in Truncum Mesentericum : Nec
mirum, quia scribis Venarum orificiis ad rece-
ptaculum Valuulas appositas fuisse, quæ impe-
diunt ingressum Chyli in viuentibus, ne Chy-
lus præcipitetur in ramum Mesentericum. Dein
mortuo animali per effusionem sanguinis, quam
facis, facultas attractrix Hepatis deperditur, ca-
lor Chyli et Mesenterij euanescit, motus peri-
stalticus intestinorum aboletur, et vis Chylum
ire in ramum Mesentericum. At ipsa premente
manu receptaculum nihil effluit. Subdolus Nor-
manus spectatores decipit, quia vult suum do-
gma perniciosum introducere, vt ex eo æternam
gloriam et famam consequatur.

Pag. 4. et 5. primæ Editionis. Diffissa quæ
media est aluo, molossi inchoo exstispicium, nec
mora : Cor reescisis quibus reliquo adhæret Cor-
pori vasculorum retinaculis auello, tum exhau-
sta, quæ statim restagnauerat, spectantisque
confuderat obtutus copia cruoris, albicantem
subinde Lactei coloris, nec certè parum fluidi
scaturiginem intra Venæ Cauæ fistulam, circa


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio
au livre de Jean Pecquet (1654)
4. Seconde partie, note l.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1053&cln=l

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.