Note [l]
Page 14, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
Venæ pertinerent, portione sanguinis ac spiri-
tuum multò maiore quam cerebrum, indigerent.
His adde quod si arteriarum magnitudo et mul-
titudo obseruetur, constabit omnino prædictas
Venas numero pauciores, et amplitudine mino-
res esse debuisse.Vrgent tandem pro tuenda huiusmodi doctri-
na, viæ quas solet subire sanguis ex matre ad fœ-
tus attrahentis alimentum transmigrationes, {a} si-
quidem nullus ambigendi locus est, quin prius-
quam ad Cor perueniat, ipsos ingrediatur mea-
tus hepatis, vt ibi de nouo alterari et perfectiùs
concoqui valeat, indéque paratior egressus ne-
cessariam toti nutriendo corpori vitalis faculta-
tis impressionem faciliùs et cautiùs recipiat.Quibus omnibus posthabitis, si quis iterum ad
laudatam experientiam refugiat, enixè eum ob-
testor, vt manifesto et consociali connubio cir-
culationem sanguinis attributæ Cordi hæmatosi
iungat, aperiátque vias, per quas expansus in
vniuersum corpus per arterias sanguis deferatur
ad iecur in eo expurgandus.Quâ viâ etiam suppositâ, hucusque tamen le-
gitima et probabili incognitâ ; subsistet adhuc
altera absurditas, sanguinem cum excremento
bilioso in partes nutriendas diffundi.Complures alias rationes prætermitto, quæ
iam à Te et ab aliis in medium prolatæ sunt, aut
quæ recenter inuentæ superioribus possent ad-
iungi.Huius quippe opinionis nouitatem non arbi-
tror sectatores habituram, cùm præsertim quos
non dubitamus Pecqueto adfuisse, propugnatores,
- Sic pour : transmigraturus (errata).
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.