Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties
Note [m]
Page 81, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
quam exercent in Germania ciuitatibus carnifi-
ces, æstatis tempore, metu rabiei, quo tempo-
re ciues debent canes suos domi continere. Sic
pellibus detractis fruuntur carnifices, ex quibus
manualia pellicea conficiuntur decenter appa-
rata, quæ ad nos deferuntur. Verisimile est Pec-
quetum canicidam ex istis centenis canibus,
et aliis quampluribus quos dissecuit, magnum
quæstum fecisse. Mihi valde displicuit ista eui-
sceratio canum viuentium, quoniam didici ex
Hieroglyphicis Horapollinis, cap. 39. {a} Eos, qui ca-
nium funus procurant, vbi morituri sunt, magna ex
parte spleniticos fieri, siquidem graui illo halitu et
vapore, qui ex inciso dissectóque cane expirat, in-
ficiuntur.Pag. 183. Conqueritur Medicus Pecquetia-
nus, quod asperioribus verbis Pecquetum Riolanus
exceperit, blandioribus et sericeis verbis vtendum
erat, vti Regibus fieri assolet. Nonne id fecit
Riolanus ? Fateor istud Iuuenem non indoctum, istos
duos tubulos lacteos ad superna repentes inuenisse,
sed vsum verum prorsus ignorare, atque imperitè
sanguificationem Hepatis eripuisse, vt tribuere Cor-
di. Laudo tamen eius scrutinum Anatomicum
et diligentiam in ista perquisitione Venarum La-
ctearum.Sed mihi succurrit consilium D. Pauli : Ob-
jurga, obsta, increpa hæreticos. Quid aliud istud
inuuentum Pecqueti quam hæresis in Medicinam
introducta ? Satis fuisset, inquit Pecquetianus,
aliis lampadem tradere.Pag. 184. Quid aliud egit Riolanus scriben-
do et docendo Anatomen, quàm lampadem tra-
- Sic pour : 37 (source citée).
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.