Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties
Note [m]
Page 101, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
Hepate admitti statuant : et easdem Hepatis fa-
cultates et functiones cum Riolano agnoscant :
Propterea falsa asseris vestræ opinioni contra-
ria pag. 239. Nunquam cadet Princeps Oeco-
nomiæ naturalis Viscus, suo iure ac potestate
conficiendi sanguinis, semper erit facultatis na-
turalis sedes, hæmatoseos officina, quæ incolu-
mi Hepate, salua est ; eodem vitiato, læditur at-
que corrumpitur. Sunt hæ illorum verba.Noluit Mantelus discedere à sua prima sen-
tentia de vsu Lactearum, quoniam hæc ab eo
excogitata et producta fuit, quippe interluuium
Mesenterio suppositum, vt recitat in sua Epistola,
secundæ Editionis. Anno 1629. offendit in resecto
grandis Molossi abdomine dum Lacteas Venas ve-
naretur, et de eo Philiatros aduertisse meminit :
Ergo se inuentorem receptaculi Chyli consti-
tuit. Pecquetus Lacteas Venas Thoracicas dun-
taxat inuenit, cuius inuenti prima laus debetur
Mantelo, qui noluit se authorem prædicare, se-
legit Iuuenem Medicum Rothomagensem, sua-
rum laudum tam eximiæ nobilitatis, quàm istius
Receptaculi buccinatorem. Sic ille Iuuenis Do-
ctor loquitur de Mantelo, cui suum Opuscu-
lum dedicauit. {a} Illic, quasi rerum abditarum, et à
mundo condito reconditarum inuentio, illustri tuæ
prosapiæ quadam prærogativa hæreditaria esset, ra-
tione Typographiæ, tu vel imberbis Apollo, quip-
pe Baccalaureus et Philiatrorum Archidiaconus
electus anno 1629. oblatâ de Venis Lacteis Asel-
lij disserendi occasione, fortè etiam edito cane in
Theatrum Anatomicum, apertis à Te coram om-
nibus, eius visceribus, felici admodum successu, cùm
- Ajouter : ab eodem tamen fabricatum (errata).
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.