Note [n]
Page 44, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
1. Ad Ioannem Pecquetum.
prope Iugulares hinc et inde, nonnuquam in-
terdum secus ; quod notari cupio, vt intelligant le-
ctores, nihil certi status posse de Venis Lacteis Tho-
racicis ; quoniam Pecquetius {a} notauit diuersa, in
ouibus Natura ludit, In his non biuium, sed vni-
cus crassiórque canalis à Receptaculo Chylum
ad quartam dorsi Vertebram deuoluit. Si isti
Canales lactei essent dicati deuehendo Chylo ad
Cor, eorum conformatio esset consimilis in omnibus
animantibus, vt est Cordis et Jecoris structura ;
Non solet natura ludere in partibus ad vitam
necessariis, quales sunt tubuli lactei. Si deferunt
Chylum ad Cor, pro sanguine conficiendo,
ludus Naturæ in Corpore humano et bruto-
rum, non obseruatur, nisi in renibus, vasis emul-
gentibus, et Spermaticis.Pag. 122. Secundæ Editionis, scribit Chy-
lum supernè pelli Psoarum connixu ; At isti
musculi non mouentur, nisi in flexu femoris, et
principium eorum carnosum est interiectum istis duobus mu-
sculis trium digitorum spatio inter se dissitis. Ergo
nullus est eorum connixus ad propulsandum Chy-
lum. In prima Editione dixerat Apophyses duas
Diaphragmatis ad eum vsum inseruire, sed quia
reprehensus fuit à Riolano, ideo id subticuit.————
Errores prioris Editionis à Pecqueto correcti ex
admonitione Riolani.Pag. 77. Correxit hirudinum follicantis
pulmonis : reposuit follicantis al-
- Sic pour : Pecquetus.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.