Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties

Note [n]

Page 102, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

Venarum Lactearum insertionem sequeris, Ecce
cum omnium spectantium admiratione et accla-
matione publica, Chyli Receptaculum aperis. Et an-
no 1635. Chirurgiæ Professor meritissimus eius ar-
tis alumnis quamplurimis, idem Chyli Recepacu-
lum pari euentu reseras. Cuius re oculati sunti testes
non pauci : præsertim eius fidem facit quidam Chir-
urgus Parisiensis nomine Fournier, anno 1647.
Idem ab eo patefactum Chirurgo Gayant, præsente,
et attestante vel ipso Pecqueto, missa à 
{a} te Epistola
data 2. die Augusti, anno 1650. Cui sanè tuo fe-
lici inuento multùm debet doctrina Pecquetiana
.

Huc vsque Iuuenis ille Medicus laudes Man-
teli
prædicat et extollit supra Pecquetum, non
sine suspicione Manteli Instigatoris siue Pro-
motoris, qui nolui vt Iapix, apud Virgilium,

————— mutas agitare inglorius artes.

Ibidem. Dum seniores à Pecqueto consuli vo-
luit Riolanus, seipsum intellexit
. Ipse tamen nul-
libi sui mentionem fecit, et, si Pecquetus id præ-
stitisset, ei rectius et sanius consilium Riolanus
præbuisset ; Nam contentus esse debebat istâ
Venarum Lactearum inuentione, non autem de
vsu absolutè pronuntiare, ad delationem Chyli
in Cordis ventriculos
.

Pag. 176. {b} De aliis Senioribus non consultis,
haud multùm curat, quos Circulatores vocat Rio-
lanus
. Nullam iniuriam facit, si Medicos Pra-
gmaticos, cum Seneca, Galeno, et Iurisconsultis,
Vrbis circuitores, vel potiùs Circulatores vo-
cauit, et nomine Pragmaticorum, intelligit vel
designat omnes illos Medicos, vel potiùs medica-
stros, hodie nimiâ sacræ Themidis indulgentiâ,


  1. Sic pour : ad (source citée).

  2. Sic pour : 197 (source citée).


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note n.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1056&cln=n

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.