Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties
Note [o]
Page 83, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
straui meum Encheiridium Anatomicum non-
dum editum, sed nunquam de Venis Lacteis Tho-
racis mecum colloquutus est : tantum abest, vt
meum iudicium postularit, quod illi lubenter et
candidè impertiissem.De me profiteri possum, idem illud quod Pa-
ter Ausonij de se Medico dicebat :Obtuli opem cunctis poscentibus artis inemptæ,
Consiliúmque meum cum pietate fuit.Ille Pecquetianus, qui curam suscepit editio-
nis, absente Pecqueto, quamuis simularet mecum
amicitiam, nunquam ea de re mihi quidquam
communicauit, quasi indignus essem sacris istis
Eleusiniis. Saltem Pecquetus debebat suum in-
uentum instar Apellis et Protogenis, publico ex-
ponere : Illi enim suas tabellas, siue imagines,
celte et malleum tenentes in lucem proferebant,
vt si quid reprehensione dignum deprehendere-
tur, confestim deleretur.Pag. 184. Excandescit Doctor Pecquetianus,
quod iniuriis affecerim Pecquetum. Quod dictum
de Paradoxo, id conuertit ad ipsum Authorem :
Si minxisset Pecquetus in patrios cineres, si docuis
set venenis violare fontes, quo monstri, quàm dete
standi, facinorosi, et perniciosi nomine damnari
potuisset ? Sed quemadmodum, qui publicum fon-
tem veneno infecit, graviùs punitur, quàm si
priuatum hominem eodem sustulisset, quia ma-
lum quò communius, eò deterius, ita seueriùs
Leges in eos animaduertunt, qui scripto publico
falsas opiniones spargunt in vulgus, quàm si in
priuatis colloquiis eas temere effutirent. Pro-
pterea Principum edictis et Senatusconsultis
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.