Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
4. Critique des chapitres xi-xii
de la Dissertatio anatomica

Note [p]

Page 172, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

paratur in iecore, non esse secundæ coctionis
excrementum, sed in Sanguine generari, ex
iugi illo, qui fouet Cor, ardore, et calefa-
cit Sanguinem, qui totus bilesceret, nisi isto
emunctorio hepatis expurgaretur. Vt hoc pro-
bet, adducit exemplum sanguinis materni,
qui appellens ad iecur, sua bile, expurga-
tur, et recipitur in cysti supposita hepati.

Sed ille Iuuenis ignorat, quod nihil adeo exco-
ctum esse atque defæcatum, quod non
habeat aliquid dissimile, quod in noua co-
ctione secernitur : sic Sanguis maternus
sæpissime impurus, ex prauo victu quo
mater vsa fuerat, ut fiat fœtui consocialis,
iterum breuiter alteratur in hepate fœtus,
et reprugatur sua bile : si Sanguis ex chylo
elaboratur in Corde, ibi secunda erit co-
ctio collocanda, et sanguificationis excre-
mentum, bilis, referenda erut ad secun-
dam coctionem. Ergo desipis, quando ne-
gas bilem esse excrementum secundæ co-
ctionis. Forsan dices, Generari bilem à
iugi illo, qui fouet Cor, ardore, et calefa-
cit Sanguinem, qui totus bilesceret, nisi isto
emunctorio hepatis expurgaretur
. Tu facis
Cordis calorem igneum, in suo statu na-
turali incendiarium, quem omnes blan-
dum, et benignum agnoscunt, nisi per fe-
bres et alias causas externas accendatur.
Quid respondebis Aristoteli, lib. 1 de histo-


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
4. Critique des chapitres xi-xii
de la Dissertatio anatomica, note p.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1003&cln=p

(Consulté le 07/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.