Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties

Note [p]

Page 84, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

cautum est, ne quis Theologiæ aut Medicinæ li-
bros in lucem emittat, qui priùs non fuerint re-
cogniti et probati à Censoribus, quos alterutra
Facultas nominârit. Olim collo gestabat la-
queum quicumque in quibusdam Ciuitatibus
nouas leges proponebat : Vtinam hoc modo pro-
dirent in publicum, qui noua dogmata pernicio-
sa et detestanda proponunt. Eleganter Galenus
libro contra Iulianum
scribit. Nescio quo pacto in-
iurias persequi iudicio licet : Lex autem falso con-
tradicentibus nulla statuta est ; Arbitror non imme-
ritò in optimos viros impurissimum quemque inue-
hi audere, 
{a} sicuti in Ægypto {b} artium inuentum v-
numquodque à communi eruditorum consessu pro-
batum columnis inscribebatur quibusdam in sacris
locis positis. Eodem modo apud nos factum opor-
tuit : Collegium proborum simul Doctorúmque ho-
minum, qui examinatis Recentiorum scriptis in
publicum, quæ bona sint exponant : mala verò quæ-
cumque fuerint perdant ; Satius autem esset, si ne
scribentis quidem ab iis nomen reciperetur ; Quem-
admodum antiquitus ne in Ægypto quidem, hoc
enim pacto nimiæ gloriæ contentioni apud istius cu-
pidos obuiam maximè iretur. Nunc cùm et pas-
sim, omnibus scribere liceat, et vnicuique senten-
tiam ferre apud vulgus, audacissimus quisque ma-
ximè commendatur
.

Pag. 185. At Riolanus non solùm monstrum
appellat Pecquetum, cùm tamen monstris careat
Gallia
, testante D. Hieronymo, quod desumpsit
ex Riolano ; Sed Plato, vt corporum, sic ingenij
vitia monstra appellauit Portentosos, inquit Se-
neca, fœtus extinguimus, liberos quoque si debiles


  1. Sic pour : audere. Siquidem,… (source citée).

  2. Sic pour : Ægypto olim (source citée).


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note p.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1055&cln=p

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.