Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties

Note [p]

Page 123, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

tis candor insignis, ac substantiæ modus, inquit
idem, arguunt cœnosiorem et crudiorem Chyli par-
tem in se combibere, vt placenta vteri, quod in ma-
terno sanguine fæculentum est, absorbes : tot philtra
artifex Natura ita formasse credi debet, vt de-
fæcatissimum et purgatissimum Chylum Cordi ap-
pararet
.

Notabit Lector supinam ignorantiam ; Com-
parat Pancreas Asellij, cum placenta vteri. Via-
rum {a} longitudinem et moram in Pancreate ad
traducendum Chylum (qui celeriter ascendere
debet ad Cor) cum sanguinis miscella adhuc ex-
coquatur, antequam Cordis ventriculos subeat.
Quibus attentè perspectis, conspicuum fit Chylum
Cordi nocere non posse. Si enim is Iecori non nocet,
ad quod crudus, impurus, ex Riolano, appellit, vbi
calor quàm in Corde remissior est, et exiliora vasa,
ac proinde minor sanguinis copia : Cur sanguis ali-
quâ purissimâ et elaboratissimâ Chyli portione an-
tequam Cor subeat perfusus, spiritus vitales inqui-
nabit ?
Longè dispar est ratio, quia in dimidia
Chyli portione quæ constituit sanguinem Car-
diacum, remeabit semper bilis, sed mitificata :
vt credis, Chylus affusus Hepati, statim altera-
tur et coquitur, et eius partes crassiores secer-
nuntur, et ad suum quæque locum ablegantur :
In Corde nulla fit separatio, neque in partibus
alendis, et sic impurus vertitur in alimoniam
partium. Memineris eorum quæ dixisti de He-
pate, pag. 240. In eo alter fons natiui caloris,
quia vasti et lati parenchymatis diues fundus
plurimum possidet spiritus insiti, innumeræ quo-
que Venæ per illud dispersæ multum sanguinis


  1. Sic pour : Propter viarum (cohérence grammaticale de la phrase).


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note p.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1057&cln=p

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.