Annexe : Sylloge d’Alcide Musnier (1654)
sur les veines du chyle et de la lymphe
Note [p]
Page 216, io. alcidii munieri sylloge.
cratem dari sanguinem album, Semen itidem, pitui-
tam, fibras albas existere, Carnes præterea ablutio-
tione {a} dealbari. Quapropter cum sit color accidens,
(ex plurimorum Sapientium Sententia) ad quid Tot
de sanguine altercationes in medium prodeant, peni-
tus ignoro, Totque Opiniones, de quibus, in nostro
de pingvenide Tractatu, altiùs disputaui-
mus. Reliquum scitu opportunum, quamprimum
(Deo ipso Volente) in Reip. Litterariæ, Amicorum
commodum, atque obsequium, inter quos carissimos
præcipue colo Te, (Alcidi suauissime,) huiusque
seculi micantia sydera Riolanum, Patinum, cæ-
terosque omnes, quibus, pro eorum nominum immor-
talitate, me deuinctum fatebor. Hæc C. Folius.Nùnc autèm venio ad Pecquetum ; is enim
et primus omnium et felicissimus, ea Chyli
Thoracica vasa, tot antè seculis expetita, glo-
riosè aperuit, Librumque de ijs Lutetiæ {b} pan-
xit, imò pinxit, accurato nimìs (vt videre
est,) ac vernanti eloquio.Nonnulli posteà nouum hocce Inuentum
ocyùs excipere probareque conati sunt.Ac Primò, Clarissimi Tres Medici Parisienses,
quorum Epistolæ sunt insertæ huic Operi. {c}Secundò, Petrvs Gviffartvs medicus Ro-
thomagensis, Libello, De Cordis officio nouo, seor-
sim edito, nouos istos Chyli Traduces animosè
tutatus est.
- Sic pour : ne.
- Note marginale : « Ap. Seb. Cramoisy. 1651 in 4. »
- Note marginale : « Pag. 55. 67. 70. »
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.