Note [q]
Page 47, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
1. Ad Ioannem Pecquetum.
Atque vt persequaris progressum istius Venæ
lacteæ Thoracicæ, aperiendus Thorax simul
detractis eius integumentis, et sternum euelles
ad extremitates Cartilaginum in costis, vt fieri
solet in administratione Anatomica, et diligen-
ter cauebis offendere in separatione Clauiculæ
à sterno truncum Cauæ et axillaris Venæ ; Cla-
uiculam remouebis vt conspectior sit insertio
Venæ Thoracicæ Lacteæ ad axillarem. Tum in
Thorace latus sinistrum Diaphragmatis supra
adhæsionem Cordis supernè deorsum resecabis,
et si impediat Venæ inspectionem, ipsum aufe-
res, et pulmones in latus dextrum reflectes alte-
rius manu, et persequendo istam Venam lacteam
vltra Diaphragma in Thorace ascendentem cor-
poribus Vertebrarum dorsi lateraliter adhære-
scentem euulsâ pleurâ, quæ ipsam tegit, de-
prehendes : quam sectaberis ad suam insertio-
nem, et obseruabis si ramos emittit vndiqua-
que in suo progressu. Idem perages, si reperia-
tur altera dextra Thoracica in dextro late-
re. Ergalia consistit in his instrumentis, quæ
parata sint ad manum, tribus vel quatuor spon-
giis mediocribus, quibus sanguinis effluuium,
quod vitari non potest spongiabis, nouacula,
scalpello, forfice, acubus incuruis, filo forti, sty-
lo vncato ad attollenda vasa, duobus scalpellis
buxeis, vel eburneis tenuissimis, quibus potius
vtendum quam ferreis, sed nullus nisi exerci-
tatus peritè hanc Enchirisim administrabit so-
lus, alteri rectè operanti sedulus adstare debet.
Hæc vera est administratio Anatomica inuesti-
gandi et demonstrandi Venas Lacteas, tam
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.