Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties

Note [q]

Page 105, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

rei Anatomicæ, in contemptum Riolani ; Igna-
rum
appello, post alios Italos et Anglos, qui ta-
le iudicium de ipso protulerunt.

Quod scribit de Guidone Patino, ex illo Epi-
grammate, tot alapas meruisse, quot sunt versus
 ;
depromptum est illud, ex Epistola Hofmanni,
scripta ad D. Patinum. Ipse Hofmannus intel-
ligit de Poëmate prægrandi, quod primo libro
Subtilitatum Parisani
præfixum est. Quàm ine-
ptæ sunt istæ exprobrationes, vt inueniant ma-
teriam infamandi Riolanum !

Pag. 199. Atque prorsus falsa est et menda-
cissima isthæc exprobratio, quod Riolanus Scholam
semistibialem ac semi stygialem
irrideat in Episto-
la nuncupatoria
. Id nunquam dixit : dedicatio li-
bri talis est : Præstantissimis Medicis Doctoribus
Scholæ Medicæ Parisiensis Orthodoxis, Hippo-
craticæ Medicinæ cultoribus, neutiquam stibiali-
bus et stygialibus
. Vnde colligis Scholam dictam
fuisse semistibialem ac semistygialem ? tu ipse
talem prædicas, et confirmas approbatione Sti-
bij, vt stibialissimus habeatis, tanquam huius
factionis Coryphæus.

Pag. 199. Mea querimonia non est de hy-
parxi Venarum Lactearum, sed de commeatu
Chyli ad Cor per istos tubulos, vt ibi conuer-
tatur in sanguinem. Si hoc potes demonstrare
Riolano, et aliis Doctoribus, herbam tibi por-
riget : alioquin te cum tuo socio, impostores,
falsarios, delusos à Pecqueto præstigiatore pro-
mulgabit, qui vobis demonstrauit impossibilia.

Cùm autem Rothomagi eruditissimus Medi-
cus et pertitissimus Anatomicus, Carol. le Noble,


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note q.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1056&cln=q

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.