Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties

Note [q]

Page 124, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

continent, cuius in tot angustis ac poris adden-
satæ ac compressæ partes multiplicationem ad-
ferunt caloris.

Chylus Cardiacus in se bilem continet paucam,
victámque aliarum partium temperatione
. Partes
(quæ istam temperationem adferunt) nominare
debueras, nam per nullas transit, à quibus pos-
sit temperari : Necdum mixtionis vinculis solu-
tam (ergo deterior, nam bilem nondum sepa-
ratam retinet) hac biblis suos habet vsus, quibus
sanguis animosior, et viuidior redditur, quibus
cùm defuncta est, post multos circuitus, tum in He-
pate, tum in renibus secernitur
. Quàm absurdæ et
ridiculæ sunt istæ rationes et sibi repugnantes !
Si bilis vsus habet suos, non debet tanquam excre-
mentum expurgari et secerni
.

Si bilis ista Chyli Cardiaci post multos cir-
cuitus secernitur in Hepate, ad ipsum recurrit,
ideóque duplex sanguis in Hepate continebitur,
et circulabitur, Vnus Hepaticus, alter Cardia-
cus. Nescis sanguinem Cardiacum effusum per
extremitates corporis non refluere ad Hepar,
qui desunt viæ.

Pag. 224. Sic instat Pecquetianus. Dixit
Riolanus indignum esse, Solem et Regem micro-
cosmi in animæ conclaui culinam corporis exercere
.
Respondet non dedecere Principis Maiestatem
subditis alimoniam præbere. Ergo Princeps cu-
linam in suo cubiculo faciet. Instat : etsi perfi-
ciendi sanguinis munus, atque alimenti coquendi
et distribuendi sedes ad culinam spectat, vita no-
stra tota erit culinaria
. Apparatum alimentum
partes repetunt ab Hepate, et in suam substan-


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note q.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1057&cln=q

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.