Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties

Note [r]

Page 125, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

tiam conuertunt, nec aliter impenditur sanguis,
quàm ad nutritionem, et conseruationem cor-
poris destinatus.

Pag. 226. Si sanguis cum delectu Cor ingredi-
tur, etc
. Satius est credere ex Hippocrate et Ga-
leno
, Cor habere delectum sanguinis, et purum
prolectare, nec patenti hiatu deuorare, sed quan-
tum indiget, quia semper paratum habet ad por-
tas sanguinem, qui respuitur impurus, refluit in
truncum Cauæ, et expurgatur in intestina,
transeundo per Venas Mesentericas, vel per re-
nes. Ergo non restagnabit circa Cor.

Pag. 226. Homine imperito nihil ineptius,
qui nihil rectum putat nisi quod ipse facit. Cre-
dit Iuuenis Pecquetianus, Riolanum suis laqueis
irretitum, non posse se expedire. Attende et
considera meas Responsiones. Argumenta no-
uem proposuisti, quæ ex Riolani Opusculis de-
cepsisti, quibus sufficienter respondi, nec repe-
to. At ille Pecquetianus suas refutationes iudi-
cat inuictas. Inde colligit, quatuor illos vsus
Lactearum Thoracicarum, quos assignauit Rio-
lanus
, inanes fore, si Chylus ad Cor non ascen-
dat, per Lacteas Thoracicas. Istos vsus, quos
excogitaui, separatim proposui, vt ex iis Lector
aliquem seligat, vel alium adinueniat. Impostor
ille me istos admittere supponit ; Nam vbi mi-
hi demonstratus fuit ramus sinister lacteus, non
dubitaui amplius de existentia, et eius ascensu
ad axillarem sinistram, vt Chylum eò deferat.
Sed cùm ramus iste non sit capax totum Chy-
lum deferendi, aliquos excogitaui vsus, et reli-
qui Lectori iudicium et delectum.


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note r.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1057&cln=r

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.