Annexe : Sylloge d’Alcide Musnier (1654)
sur les veines du chyle et de la lymphe

Note [u]

Page 221, io. alcidii munieri sylloge.

gnatum, et insolentiam, qua vsus est aduersus præ-
cedentes Anatomicos, tanquàm ignaros rei Ana-
tomicæ
.

Pag. verò 186. lin. 23. post hepati vindica-
tam hæmatosim, Vsúsque Pecquetianos peni-
tùs euersos atquè dirutos, alios ipse, tametsì
trepidè recenset, his planè Verbis. Si quis à me
quærat, quid sentiam de istis Venis Lacteis duabus
nouiter inuentis, quales describuntur à Pecqueto ;
Respondebo, cum Plinio
, {a} omnium rerum sunt quæ-
dam in alto secreta, et suo cuíque Corde per-
uidenda. Ideoque tepide ac trepide mean Senten-
tiam, more Aruspicum 
{b} coniecturis diuinando, pro-
ponam. Quia didici ex philosopho, Doctrinam esse
φρονημα ταπεινον, et doctam esse aliquam Igno-
rantiam, nec leuem scientiæ partem, scire te mul-
ta nescire
.

Sunt igitur istæ Venæ duæ Lacteæ ità conditæ, et
dispositæ, forsan vt Sanguini violenter fluenti, intra
Arterias per Circulationem, in venis, crassities ad-
datur, circa diremptus trunci Vauæ, versùs Axil-
lares ramos, et iucta Iliacos : nam in istis duo-
bus locis, truncus Cauæ venas Lacteas admittit :
partìm etiam ad nutritionem diuersarum partium cor-
poris, quos diuerso gaudent alimento, vt Ossa, et Me-
dulla ; partìm ad generationem, et reparationem
ad ipsis per Vniuersum Corpus extensi ; partim etiam
ad fibrosæ materiæ productionem in sanguine, quæ


  1. Note marginale : « l. 17. c. 24. »

  2. Sic pour : Aruspicium (source citée).


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Sylloge d’Alcide Musnier (1654)
sur les veines du chyle et de la lymphe, note u.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1528&cln=u

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.