Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Épître dédicatoire, note b.
Transcription

Page ã ij vo

nua, quam præ se fert, simplicitas candi-
diori oculo Virtutem spectat, et sinceriori co-
lit obsequio. Eum ipsa tuis pedibus advolvit,
non quidem ut suspicias, aut inter familiares
tuos honoram quieturo tribuas sedem ; sed ut
benignitatis tuæ veniâ liceat sibi viam tan-
dem capessere. Tui prorsus juris est, domi tuæ
natus, ubi et adolevit : nec proinde fas ser-
vulo inconcessos transilire limites, aut incon-
sulto Domino discedere. Non ignorat fugiti-
vi servitij pœnas ; sed nec ad indignationem
eum concitare sustinet, cujus beneficio habet,
quòd vigeat. Horret, quisquis bonus est, ingra-
ti et vitium et nomen. Quæ detexit apud
te Libellus miracula nequit absque invidiâ,
criminéque supprimere. Tanti interest om-
nium hominum, ut ea vulgentur, quantò sa-
nitas, in cujus gratiam exhibet inaudita, cæ-
teris humanæ vitæ bonis præcellit. Erravisse
hactenus omnium retro sæculorm etiam præ-
stantioris notæ Anatomicos ostendit ; et eos
qui Physicam professi sunt, uno excepto Ari-
stotele, in animantium Naturâ, non levi
hominum discrimine, cæcutisse ut plurimùm.
Quod dum apud se Libellus pensitaret, hæsit

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Épître dédicatoire, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0010&cln=b

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons