Page ã iij ro
diu dubitabundus, et emicantes ad cursum
impetus multo tempore compescuit. Nam,
quorsum (inquiebat) unus ipse pumilióque
adversus tot annorum Gygantas tentem in-
surgere ? an spes forsitan futuros dociles, qui
errores suos Oraculis propemodùm antepo-
nunt ; qui Pythagoreorum more obnoxiam
fidem ad magistrorum subjugant nutus ; qui
denique longam annorum seriem adversus
oppositas suis sententias rati præscribere, aut
ridebunt Inventa nostra, aut, ne videantur
hallucinari potuisse, à somniis obstinatè res-
puent vindicari ; Enim verò tot ipsum dis-
criminum terrores etiamnum inter ministerij
munia coërcitum continerent, et securo silen-
tio cogerent periculosam premere facundiam,
nisi Veritas in generoso pectore omni terrore
potior, suggessisset iam sponte incenso exem-
plum et ardorem Menœci ; quantóque sit
gloria suavior, si quis propter hominum salu-
tem perire non renuat, quàm si fugiat Ulyssis
instar, illecebrosâ ignavæ quietis dulcedine,
quæ possit, ab eorum capitibus mala propelle-
re. Veruntamen etsi parvulus, esti solus tot
et tantos audeat provocare, non est quòd ve- |