Detectum intra Thoracem Lactearum bivium, ad
quartam dorsi Vertebram, à Chylosâ Subclavio-
rum evolvitur scaturigine, ultra quam nullus La-
ctearum surculus ad superiora porrigitur.
Suffecissem illicò in demortui locum,
quem mihi tum ex improviso sors Ca-
nem obtulerat, nisi exhaustas ex longâ
inediâ Lacteas macies portendisset. Ie-
junum igitur parabam confarcire ; cùm
arbitrio virorum, quos rei novitas ad spectaculum
exciverat, impastum animal eviscero.
Manifestum fuit, quod intempestivè urgentibus
significaveram ; exinanitus nempe tam miserè cum
Intestinis erat Ventriculus, ut nec Lactearum usquam
ulla vestigia, ne in mesenterio quidem, superfuerint
cujusquam scpectantium oculis sentienda.
Reclamavit extemplò irrequietæ censuræ superci-
liosa austeritas, atque non apparentibus, fidei denega-
vit substantiam. Ego, cum viderem plures, ne univer-
sos dicam, contemptu assensum gesticulante, quid-
quid argumentarer mihi concedere. Bene est (in-
quam apud me) oculis tandem didicistis uti : at iis-
dem ipsis oculis, quorum fastidiosos nictus facili subi-
vi obsequio, æquum est, iteranti Extispici detis
pœnas.
Prædixeram certè, accelerantibus temerè immatu-