similitudine nervus, an foret vasculum, quale solici-
tus vestigabam. Ergo subducto paulò infra Claviculas
vinculo, cûm à ligaturâ sursum flaccesseret, super-
stite deorsum turgentis alveoli tumore, dubium
meum penitus enervavit.
Sed quia malum ex minimo defectu, necdum au-
sus ex oculis, tam evidentis licet argumenti testibus,
peremptoriam ferre sententiam ; sinistrum latus in-
terrogo ; etiam illic germanus dextero latex oberra-
bat, qui conjectus similiter in vincula, compari exitu
canalem se esse confessus est. Conspicua igitur vascu-
la per mediam Pleuram à sociis festino Thoracis par-
tibus levi scalpello dispescere. Inundavit opus cruen-
tâ eruptione cordis inexhausta vicinia : sed mox avul-
sum cor et interturbato pœnas labori dedit, et pro-
ducendo abstulit obstaculum.
Post abstersum crurorem, ab utroque tandem liga-
mine canales Lacteos ad Iugulum Pleuræ semotu de-
tego. A tertiâ dorsi vertebrâ, ubi deseruerant susten-
tantis spinæ commercium, Oesophago, cui obli-
què subrepebant, adhærescentes, ad ipsas hinc et inde
Claviculas procedebant : Thymo firmiter innixi qua-
dripartito, vel etiam numerosiori alveolo Subclavias
attingebant venas ; has actutùm diffissas avidissimis
oculis attendo ; ecce per reperta denuò circa Iugula-
res foraminula, laxatis vinculis lacteus utrinque ri-
vulus in Cavam affatim Chylum profudit.
Ac tum in miraculum resipiscente spectatorum con-
temptu, num Chyli ductus quispiam aut ad caput
exiliret, aut ad artus derivaretur anteriores, eorun-
dem incumbit scrutandum hortamine. Sed cùm am-
putatum caput, truncatosque artus nihil lactis, ne