Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Chapitre v, note e.
Transcription

Page 16Ioan. Pecqueti Diepæi Experimenta nova anatomica.

araneæ, lactarum aliquot canaliculi ; sed exundans
etiam, si dispescueris, Chyli profusio. Verùm exone-
rante Lacteas Mensenterio, Chylus ex glandulis, etiam
tum per inferiores, ut pauciores, ita et capacitatis
amplioris fistulas in Receptaculum effunditur,
à quo refluxum ostiarij valvularum obices ad Mesen-
terium (ut et hoc ipsum prorsus sublatum, perseve-
rante Receptaculi tumore, arguit) interclu-
dunt : residuo tantùm in glandulis supestitis cujus-
dam seri humore, quem ex alimento transeunte su-
perfluum, velut in hospitij mercedem, spongiosas
duxi glandulas combibisse.

Litaveram, nisi Lactearum exerrans per Thoracis
Spinam bivium admirantes oculos albicanti pertina-
citer tumore, iterum ad se revocasset. Constrictis
vinculo ad tertiam dorsi vertebram ostiolis, alveos
deorsum distenderant ; nec ipsæ tamen, deponenti-
bus per disruptum Receptaculum lacteam sub-
stantiam Mesentericis, visæ sunt tantisper Chylum
refundere ; aut minùs tereti deturgere canaliculo.

Ergo cum prementis indicis incitabulo tumentes
retrò citarem, latentes in nodosis numerosè tubulis
valvulæ supremum mihi laborem, non ingrato sanè
suis testimonio, irritum perfecerunt.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Chapitre v, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0015&cln=e

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons