Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre viii, note b.
Transcription

Page 50, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

nisu et pondere compactiùs opprimantur ; et ob id
spontaneo dilatatu (quem et Elaterem nuncupo) ut-
cunque gravitet aggestarum onus, subjectæ nitantur,
si libertas adsit, rarescere.

Hinc infero ejuscemodi partium infimam, ut toti
subjectam oneri, sic omnium esse maximè condensa-
tam ; et per hoc ab eâdem non solo duntaxat ponde-
re, sed et Elateris, cujus tum validissimus ad rarefa-
ciendeum nixus est, virtute terraqueæ sphæræ premi
superficiem.

Sed quia verba sunt et ab auribus tibi contuli jus ad
oculos provocandi ; antevertam desiderium tuum, et
nubilosum Aëris secretum eventilante (quam ducem
usquequaque sequor) experientiâ collustrabo.

Afferam imprimis aliquot nondum typis concessa,
quod sciam, Exeprimenta de Vacuo, non meæ qui-
dem egregia solertiæ monimenta, absit arrogem mi-
hi detectorum gloriam miraculorum, quæ mihi prio-
ri minimè patuerunt. Nam quidquid exacto cona-
mine circa tanti pondus argumenti crebriùs (erroris
metu, qui me sollicitabat) operando laboraverim, imi-
tatio fuit, non periculum.

Auctores adducam non librorum, quos hanc in rem
ne audivi quidem circum ferri ; sed eorum, saltem quæ
sequuntur, Experimentorum ; et quorum grandis au-
ctoritas et nomen venerabile.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre viii, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0028&cln=b

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons