Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre viii, note e.
Transcription

Page 53, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

gustioris obstaculum colli retinebat, vesicula sponte
retumuit. Stupuissem profectò (nisi mens oculorum
erroribus mederetur) ad turgidæ plenutidinis in cir-
cumfuso, quod aiunt, Vacuo repentinum in C, Me-
teorulum. Sed residua Aëris intra contortæ quidem,
verùm non exhaustæ penitùs vesiculæ recessus, perti-
nacia, docuit esse spontaneum in Aëre libero, nec, al-
terius incumbentis nisu, compresso ad dilatationem
Elaterem.

Nam, quam afferunt, ratio futilis est ; Penetrat, in-
quiunt, vitream ætherea subtilitas densitatem, et af-
fusa quaquaversum complicatæ vesiculæ, per illius
tandem poros intus irrepit, ac totam in pristinum di-
stendit tumorem ; Sed meminerint, quod autumant,
pervium esse circumquaque vitrum ingressuro æthe-
ri et proinde versus vesicam, in lagunculæ meditullio
C, expositam, ætherem æquali undique radiorum
irruentium impetu ferri ; sicut eam potius interce-
ptam comprimat, opprimátque, quàm eidem in sei-
pasam reacturus, inutilem dilatationem curet impone-
re. Adde quod perforati undecunque vesiculæ parie-
tes exceptum intus æthera sistere nequirent, aut re-
tinere.

Nec obest, quod asserunt, pervios ingressui po-
ros regressuro transitu intercidere. Tunc enim intro-
missus ætheri objectis undique valvulis cogere-
tur intus subsistere, ita ut vesicula reparatum se-
mel tumorem retentura esset, et plenissima per-
mansura : quod falsum esse vel inclinata tantisper
machina, vel admissi extrinsecùs aëris exigua par-
ticula, flaccescente rursus vesiculâ demonstrabunt.
Atque hinc corruit eorum opinio, qui Hydrargy-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre viii, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0028&cln=e

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons