Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre viii, note k.
Transcription

Page 59, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

sùm agat, et subjectum in collo AE, Hydrargyrum
opprimens, non parum deprimat, et ipsum quod in
interiori C, vasculo restagnat comprimens, in supe-
riorem tubum CF, notabili cylindro cogat ascende-
re ; imo etiam pro aëris irrepentis augmento, sensim
ad septem et viginti pollicum versum F, altitudinem,
inferioris tubi Hydrargyro penitùs detruso, videas
excrescere.

Deorsum in EA, deprimit aër Hydrargyrum, pro-
pter mutatum, ex infuso per G adventitij aëris au-
ctario, extranei videlicet aëris, cum incluso Hy-
drargyro æquipondium : sursum pellit in CF, quia
reparatus virtutis compressoriæ nisus, etiam intus
quærit æquilibrium.

Ex his quid concludendum? Aër extraneus æqui-
ponderat interioris Hydrargyri cylindro AE, Ergo
aër etiam in suâ, ut aiunt, sphærâ ponderosus.

Aëris partes intra tubum vesiculámque cyprinam,
spontaneâ dilatatione distenduntur, Ergo insitus
aëreæ substantiæ ad rarescendum Elater Spongiæ La-
næ-ve
naturam imitatur.

Et sic quò densior aër, ut in montanâ vacuíque in
vacuo patuit Experientiâ ; eò quaqua versum agens
majori robustioríque terraqueam superficiem impe-
tit Elatere.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre viii, note k.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0028&cln=k

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons