an intestinorum actione propriâ, an virtute iisdem
extraneâ, venit inquirendum.
De Intestinorum Contractione.
Cuum è ventriculo chymus, seu succus è cibis
elixus in Intestina delabitur, ipsa tumefacit, et
obsequiosas instar Elateris eorum intendit fibras, si-
cut aucto per intensionem vigore ad naturalem ultro
statum redeuntes, intestina successivè à ventriculo
ad anum Chymi depressu coangustent. Atque hinc,
concludo, instestinis est velut et cæteris corporibus
membranosisi contractio quædam propria, dilatatio
verò extranea. Est enim et alia contractio, quam vio-
lentam diximus, ut cum vel ferro vel acrimoniâ pun-
gitur intestinum ; est et dilatatio, non quidem extra-
nea, sed naturalis, cum restrictum et coangustatum
plus justo intestinum naturalem repetit extensio-
nem.
Præter propriam ejusmodi contractionem adverten-
da spongiosæ, quæ interior est, membranæ dilatatio,
corrugatióque, ea enim tunica delapsi è ventriculo
Chymi fluidiorem succum exhauriens veluti spongia
turgescit, at cum adjacentium, putà, compressione
partium, aut aliâ de causâ corrugatur, partim intus
removit Chylum, partim exprimit in lacteas venas.
Advertendum insuper eam intestinorum contra-
ctionem et interioris membranæ corrugationem, ex-
traneæ dilatationi succedere, nihilque aut parum
conferre impellendo in lacteas Chylo, imò potiùs in-
gressuro plurimùm obsistere. Intestinum enim quo
contractius, eò densiùs poros, et extremas proinde