Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre xi, note f.
Transcription

Page 81, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

ac eorum deinde contractione spontaneâ ipse foras
aër cogatur erumpere.

Pulmonum autem in aspiratione distentio, quam
hiscentia thoracis vulnera manifestant, argumentum
est imperviæ prorsùs eorum tunicæ, saltem ab inte-
rioribus pulmonis partibus ad exteriora. Et verò
compactior est illa, nec unquam aëri, quâlibet respi-
randi vi, concessura transfugiendi facultatem.

Fiet dictis etiam Experimento fides, si vivæ (dum
dissecas) animantis insinuatâ bronchiis inspires ave-
nâ ; nam quidquid nitare, nullus admotæ lucernæ
flammam aër, nisi quà tunicam libaveris agitabit.

Hîc notandum venit hallucinari sæpiùs Chirurgos
in confossi thoracis vulneribus ; his quidem adhibent
illi proximam accensæ facis flammam, et ex ejus mo-
tu, quem admissus per vulneris aperturam intra tho-
racis capacitatem aër refluendo foras procurat, læ-
sum pulmonem perperam inferunt. Quòd si remur-
murent ; ergo et in empyïcis operationibus audeant
ex simili flammæ mobilitate ruptum pulmonem con-
cludere.

Ab interioribus dixi pulmonis partibus ad exte-
riora ; neque enim hactenus sat evidente mihi patuit
experimento, sit pervia nec ne a foris intus, hoc est ab
exterioribus ad interiora pulmonum tunica.

Nec porosam tamen duxeris ex sanie pleuritidis
per screationem nonnunquam, aut urinas effluente.
Nam, ut exactè Riolanus Encheir. lib. 3. cap. 4. non
nisi ruptâ pleurâ excoriatisque pulmonibus ejusmo-
di fit effluxus ; nimirum si vel ante pleuritidem costis
adhæserant, vel dum incipit effervescere phlegmo-
ne, pleuræ compacti pulmones cùm propter resu-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre xi, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0031&cln=f

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons