De motu Diaphragmatis.
Dum aërem aspirant pulmones, sensim tumes-
cendo ad eam Diaphragmatis, quà dorso sub-
tenditur medietatem descendentes, hujus (videlicet
medietatis) fibras in peripheria quidem carneas, in
centro autem membranosas deorsum adigunt et pen-
duli subtus cum hepate ventriculi subsultu compri-
munt inferiora ; at verò medietas altera, quà tum
sterno, tum etiam extremis notharum costarum car-
tilaginibus Diaphragma subjicitur, et nervosas cen-
tri fibras explicat, et circumferentiæ carneas unà cum
anteriori pectoris regione, sursum versus obliquè
sublevat ; sicut dum Diaphragmatis posteriores par-
tes deprimuntur, eodem ferè momento, vehementi
sanè contentione attolantur anteriores.
Nec ad motum ejusmodi, quos et in pectore et in
abdomine nuncupant Respirationis musculos, quid-
piam conferre duxeris ; iis enim penitùs exscissis, ut
dum (salvis tamen intercostalibus et Diaphragmate)
deteguntur sterni cartilagines, et inferioris alvi spe-
cus aperitur, nihil minùs respirat Animal (ut inter
dissecandum sæpius annotavi) quàm si nullo foret
læsa vulnere ipsorum sarcina musculorum.
Atque hi sunt, quos in aspiratione motus depre-
hendi, in exspiratione verò et Diaphragmatis ante-
riora simul cum sterno decidunt, et ascendunt certè
unà cum iecinore ventriculóque suspensis posterio-
ra ; ac tùm Diaphragma fibris et in centro nervoso et
in peripheriâ carneâ relaxatis corrugatur.
Antequam his de Diaphragmate sermonibus finem