Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre xi, note i.
Transcription

Page 84, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

imponam id unum advertas velim, Diaphragmatis supra lumbos carneas productiones velut appendices
sub chyli Receptaculo delitescere, sicut di-
stendi nequeant, quin et ipsum Recepta-
culum
distendentes, quem continet chylum adi-
gant emittere, et Hæc de Diaphragmate satis : Adversus sententiam nostram, quâ Respirationem dici-
mus chyli in lacteas incitabulum, dissolvamus obje-
ctiones.

      Adversus Respirationem Objectiones
      dissolvuntur
.

Quidni ergo, inquies, cæca alioquin Respiratio
cum coctis indigesta, et cum puris in lacteas so-
leat fæcutina contrudere ? Nisi mihi constitutum fo-
ret ex vulgaribus sententiis eam duntaxat sapientiam
admittere, cui suffragetur experientiæ testimonium ;
Responderem ; Cùm non immediatè chylum è ven-
triculo lacteæ, quas ille nullas habet, excipiant,
coctionem ille esse priùs, quàm defluat, absolutam ;
et ob id, quidquid volvitur intestinis exprimendo pa-
ratissimum chylo, nullâ indigestæ substantiæ mixtura
posse recrudescere.

Verùm quoniam è ventriculo non pauca sæpè vel
ad anum, vel ad vesicam proruunt ante exquisitæ co-
ctionis complementum, nec à ventriculo patet alia,
præterquam lectearum {a} ad vesicam via, fateri cogor
et ipse non rarò fieri crudorum è ventriculo lapsum.

Et verò statim post absorptum immodicè merum
potulentus meiit, nec quam fundit urinam lym-
pidissimam ulla tinctura, sapórve consequitur. Et


  1. Sic pour : Lactearum (édition de 1651, page 83).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre xi, note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0031&cln=i

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons