hinc argumentor per Sanguinis massam, unde quid-
piam utriusque contraxisset, nullatenus diffluxisse.
Brevissima quoque ex mineralibus intra corpus uri-
narum mora : Asparagorum, intra medium post as-
sumptos horæ quadrantem, lotium odorem refert, co-
lorémque. Etiam qui ex Opopunciæ, seu ficûs Indicæ
fructu exprimitur succus, purpureasciet urinas.
Ergo, inquam, ante coctionis complementum ad
vesicam ejusmodi liquores, concedente, puto pyloro,
vel ob urgentem nimium plenitudinem, vel aperien-
tem diuretici fortè liquoris vim, vel quidpiam aliud,
per chylosam semitam festinantur.
Nec mihi tu breve vas objeceris, sicut ejus postico
facessant in lienem ista superflua, indéque per jecur
effusa colligantur iterùm, ut in cor ascendant ; ac in
arterias deinde contrusa, tandem per emulgentes in
renes præcipitent ; Nam et temporis angustia circui-
tui tanto non competit, et ipsa per tot errores, hu-
morúmque mixturam tingerentur non tantùm, ve-
rùm et contra quotidianam experientiam acuerentur
salsugine.
Quod si suspiceris è ventriculo versùs renes insen-
siles meatus delitescere, patere sodes non credi tan-
diu meatus ejusmodi, donec adultâ magnitudine
oculorum aciem desinant effugere.
Existimem ergo potiùs per pylorum eos è ventricu-
lo liquores effluere, et ex intestinis per lacteas in de-
tectum à nobis sub mesenterio chyli Recepta-
culum trudi ; atque illinc partim per chylosam
thoracis semitam in cor Sanguinis officinam conflue-
re ; partim à chylo separatos in adjacentes hinc et in-
de renes, per emulgentium arteriarum adhærescen-