que Renes eundem sero repurgant, et Lien aciditate
vendicat, sic Hepar admixtæ bilis expedit consortio.
Nam, si nullus eò substantiæ chylosæ scatex per-
tingat ; nec ullam proinde Iecur in Sanguinem pur-
purisset alimoniam solúsque Portæ (quæ nec etiam,
ut demonstratum est, chylum quâpiam excipit) trun-
cus ipsum cruore, quo redundat, ingurgitet ; nec
sapienter profectò quis (si quid et ipse sapiam) bilem
chyli, sed potius Sanguinis jam facti reputaverit ex-
crementum, nec alio duxerit instrumento separa-
bilem.
Et verò nullibi per universas animalium species
absque bilis mixturâ Sanguinem reperias ; flavescens
id serum, salsúmque testatur ; nisi forsitan aliquot in
suppositis quibus dulcem mitior natura Sanguinem
concoxit, sicut et in aliis, quibus aciditatis expertem
infudit, aut nullo penitus Liene instruxit aut sanè
perexiguo.
Iugis ille, qui cor fovet, et Sanguinis massam ca-
lefacit ardor, quidquid seri tenuius est, in vapores ex-
cutit, et identidem reliquum concoquens in bilem
omnino (quam per crebram dulcis à salso elixationem
expressionémque voco residuam progeniem) conver-
teret, nisi naturæ providentia in amari excrementi,
seu potiùs salis nimiâ incrassati coctione purgamen-
tum, idoneo corpus instruxisset emunctorio.
Atque ut Tinctores assolent, iisdem colorum notis,
circa quos operantur, manus inficere, sic et biliosum
viscus Hepar, pro variâ bilis tincturâ aut in flavum
rutilat, aut in subcinericium languescit, aut in viridem
apparet nonnunquam, fuscúm-ve colorem, etsi ru-
beat apprimè Sanguis nigrescere.