Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre xii, note d.
Transcription

Page 90, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

nem admittere. Frustra quidem circulari foramini
triangulum æqualis cum illius diametro altitudinis, ut
et triangulari quadratum, aut aliud ejusmodi polygo-
num niteris intrudere : Atqui facile nihil {a} persuaderi
sinam, non eandem aqueis inesse partibus, quæ bilio-
sis figurarum speciem ; bilémque propterea (saltem
quæ crassior est ( {b} renum imparem meatibus) {c} eò non
posse divertere : sicut nec densius serum iisdem in-
commodis in eam, quæ bili peculiaris obtigit, pene-
trare provinciam.

Sint autem nec ne, bilis etiam in minutissimis qui-
busque (si perconteris) aut aquarum particulis figuræ.

Respondeo primùm, aquam esse non porosum dun-
taxat corpus, sed variis etiam pororum figuris caver-
nosum. Hoc mirâ doctissimus Gassendus sagacitate de-
monstravit. Frustra autem figurarum astruetur in
aqueis poris diversitas, quam in iis, quibus constat
aqua partibus, renuas admittere. Esse verò poris
aqueis figurarum diversitatem, nobili probavit Gassen-
dus
experimento.

In fontanam aquam ; salis vulgaris mensuram abje-
cit, hujus brevi certam aqua tantummodò partem in
sui salituram, integrâ residuâ, diluit. In eandem ite-
rum aquam infusi nitri pars simili mixturâ colliquefa-
cta est, pars restitit indissoluta. Tertiò rursus eodem
dispendio partim alumen resolutum est, partim inta-
ctum perseveravit. Quartò sal Ammoniacus parem,
ut et alij, quos sigillatim immiscuit aquæ, fortunam
expertus est.

Potes etiam, ut quidem reor, liquidi salis ex eâ,
quam stygiam seu fortem vulgo nuncupant, aquâ, et
dissolutoriis in eâdem metallorum modis figuras ex-
primere.


  1. Sic pour : mihi (errata).

  2. Sic pour fermeture de parenthèse.

  3. Sic pour virgule.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre xii, note d.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0032&cln=d

(Consulté le 12/12/2025)

Licence Creative Commons