Hæc aqua fortis duplicis naturæ ; Communis altera
metallorum (excepto solari) quodlibet liquat ; altera
Regia etiam eorundem regem in pulverem evoluit,
Argento nihilominus, illibatâ perseverantis figuræ
constantiâ, tantæ prærogativæ superbiam irridente.
Communis autem materies est Vitrioli, simúlque
Nitri, salsísque marini spiritus. Hæc evadet Regia si
quantam potest Ammoniaci salis misturam dissolve-
rit. Nequit autem, ut arbitror, in Aurum impressio-
nem Communis facere, quia tam exactè congruunt
Aureis poris ejusmodi spirituum figurata corpuscula,
ut interdicto intra metallum motu conquiescant. Cæ-
tera dissolvit vel igne, vel quod metallis inest, Sul-
phure, diversas metallicorum pororum cavitates, fi-
gurarum acuminibus, dum congruorum admitti con-
sortio contendunt, arrodente ; penè dixi arietante.
At quoniam hisce commixtus salibus Ammoniacus,
Argenteis quidem, sed Aureis nullatenus congruit
poris, Argenteos primus occupat ; sicut et compescat
sodalium impetus, quos in Aurum diruto, quod
aiunt, muro mobilitat et cupidos addmittit.
Horum autem eventuum si quam habeas aliam ab
aqueorum pororum figuris, et iis, quæ sales, saliúm-
ve spiritus determinant, causam, fac ad nostram us-
que cognitionem propagetur. Pororum sanè qua-
drangularis capacitas, ita consuetâ salis marini quadra-
turâ complebitur, sicut hexagona eorundem profun-
ditas, hexædrâ nitreorum occupabitur acuminum
soliditate. Idem esto et de de aliis salium figuris judicium.
Bilis, quam salem agnoscimus oleaceo quodam di-
lutum humore, si sero misceatur idipsum sallit ; tan-
tóque acrioris urina salsuginis est, quanto bilis ei-
dem uberior confusio ; et si copia bilis solutivam aquæ