Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre xii, note f.
Transcription

Page 92, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

superet virtutem, quidquid superfluum fuerit, in cry-
stallinas revolutum arenulas, et (instar salis) igne sub-
jecto fusiles, æquum est fundo sidere. Aqua quidem
calida plus frigidâ salis admixti continet, Igne nimi-
rum illius poros, ob aëris illic contenti, et facilis ra-
refactu consortium, dilatante.

Unde quandoquidem nec cola aut incernicula bili
sunt, seróque, nec diverticula promiscua sed ut ex
bile solum id ad urinas effluit, quod intra massam San-
guinis subtilissimum magis est iis tingendis idoneum ;
ita non seri crassities in cystidem fellis penetrat, sed
quo duntaxat et lubricari via possit, et bilis influere ;
Non ineptum sanè fuerit in utroque, bile scilicet, et
sero, diversitatem admittere figurarum.

Subtilissimum, dixi ; non enim bilis est unius dum-
taxat consistentiæ ; imò triplicem arbitror, eamque
subtilissimam, quæ simul cum sero diluta secedit per
urinas : duplicem alteram Iecur demonstrat ; subtilior
una in cystidem influit, Hepaticum altera crassiori
succo subit meatum ; ambarum acris effluxus interio-
rem forte Intestinorum tunicam peristalticè mobi-
litat, clysteris ambæ naturalis vices obeunt, et mixtim
cum retrimentis excernuntur.

Ita cribralium demeaculorum varietas et colando-
rum corporum diversa configuratio fluidis hâc tran-
situ interdicitur, illàc autem concedit effugium. Hinc
per renes in vesicam urina secedit unà cum bile, quæ
intra massam Sanguinis subtilissima est ; aciditas abit
in Lienis nurimentum ; subtilior è Iecore bilis in
cystidem fluit, crassiore in meatum Hepaticum de-
rivato. Uno verbo dicam, per sola sibi destinata ostia
præclusis aliorum omnino posticis excrementa posse
divertere.

                               FINIS.
Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre xii, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0032&cln=f

(Consulté le 13/12/2025)

Licence Creative Commons