Page 96, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis Nova de thoracicis lacteis Dissertatio.
Riolanicæ contra nos pervicaciæ monimentum.
Gavisus sum apprimè tui testimonij sufflaminatum,
firmamento nostrorum experimentorum subsistere
pondus, atque adeo gravi additamento crescere : Non
enim primatus semper splendorem generat, at ultro-
neum sectantis claritudinis suffragium. Sed non parum
indolui traduci honorem tuum nec esse licitum impunè
bonorum cuilibet ab evidentissimis veritatis partibus
consistere. Non tamen est quòd te miserum ex Rio-
lanicæ mordacitatis insultibus putem : nam Polluci
quæ gloria si non in Amycum incidisset ? obstaculo
fluvius attollitur, nec sine offendiculo silices scintilla-
rent. Incentivum nobis ad virtutem est, quod ab uni-
versorum, quotquot in anatomicis docti audiunt, vel-
licatore Riolano impetimur ; nec est quod privatis
querimoniis defleamus incommoda, quæ omnibus in-
cumbunt in solidum toleranda. ; Et veró quid speres,
imo quid ab eo non expectes mali, qui tam insanire
suammet, quam veneror Parisiensem Academiam
pronuntiare, idque scriptis, audeatut quem in Ar-
tibus magisterij laureâ dignum et iudicavit ipsa, et
(ut publicis qualia exhiberem convincitur instru-
mentis) insignivit, Monstro habere non dubitet, si
quid ad veritatis lucem inventi vel peritissimorum
in eadem Medices Professorum præconio stabilitum, |