Page 97, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis Nova de thoracicis lacteis Dissertatio.
Riolano repugnante manifestaverit. Risi tamen,
veriùs dixero, misertus sum tot palmarum gladiato-
rem tam debiles ictus incutere, ruere Andabatarum
instar et Polyphemicâ plusquam iracundiâ densas
scommatum moles in securum Vtin (id est non im-
punè contemptum Vlyssem) porricere. {a} Possem profe-
ctò, nec ita nos hoc tempore fortuna reliquit in lo-
cutuleïum senem confossorij {b} sermonis stylum arripe-
re ; Verùm decedit non recalcitrat eques pecori cal-
citranti ; sævientem ad amœnitatem lucis Cerberum
Tirynthius non trinodi robore traxit, sed miti edu-
lio : ac (ne mihi juvenculo, ut vocat, Fabularum
usum capularis indignetur) sapiens Medicus ægri mi-
seratur insaniam non ulciscitur ictus ; Nec laudabi-
lis defensio est quæ injuriam propulsat opprobrio. Quod
mihi tamen post septem meæ vitæ lustra inventutem {c}
ac prope adolescentiam, ne pueritiam dicam aut in-
fantiam improperet, multiplici commiseratione di-
gnum existimo : Et quia id ætatis nondum aptam
scribendo inventutem {c} vocat ; et quia sapientiam
computat annorum numero ; et quia immemorem se
præstat eligentis infima, ut fortia quæque confundat,
atque adeo non semel senum judices populique sui pa-
stores pueros constituentis ; et quia senex juvenem
nititur amarulentis verbis obruere, non moderatis
- Sic pour : projicere.
- Sic pour : confossioris.
- Sic pour : juventutem (errata).
|