est : nisi enim primo loco thoracis lacteis vincula in-
jeceris, effluet interim chyli quantumcunque à no-
do ad dextrum cordis sinum reperiet liberum effu-
gium : ita si mesentericum priùs ligaveris, quidquid
Receptaculum habet chyli penitus effundetur, et vano
conamine irritam, quæ sequitur, operationem ag-
grediêre.
Factis ergo duobus ejusmodi ligatrarum nodis,
abseco diaphragma, et quantum licet detego rece-
ptaculum, quà præsertim in ampullarem formam sub
mesenterij centro eius in thorace lacteæ incipiunt
excrescere. Alterutram illic lanceâ libo, nec mora
contentum in receptaculo lac sive chylus prorsus
effluit, et ne quid in eo remaneat, premente spongiâ
quiquid scaturire potest liquoris exsicco : tum laxo
mesenterij nodum et per idem receptaculi vulnus,
quidquid chyli retinebatur in mesenterij lacteis ad
integram usque earum vacuitatem emanat. Specto
thoracis lacteas ; perseveranti plenitudine nihil la-
ctis deponunt, nimirum vinculo sursum ad cor, val-
vulis deorsum ad vulnus cohibitæ.
Ex eo Experimento sequitur.
I. Totum quem habent mesentericæ lacteæ chy-
lum in Receptaculi capacitatem easdem ef-
fundere, atque adeò singulas non ad hepar, non ad
cavam descendentem, non ad portæ truncum, non ad
lienem, non denique, sicut quidam suspicantur, ad
pancreas convenire.
II. Totum mesenterij chylum per receptaculum
in thoracis lacteas succedere. Evidenti scilicet cum