Page 122, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio.
racicarum lactearum exilitate comparetur, moram
in Receptaculo chylum facere, velut in vicinos renes
superfluos humores per adhærentes eidem insepara-
biliter arterias, quibus emulgentium nomen est,
transfundant ; vel ut exactiorem illic coctionem ob-
tineat, et exhalatis seri superflui vaporibus, eorum
instar, quæ arte decoquimus, conspissetur ; vel de-
nique, ut ad modum vini, quod in cupa cum race-
mis perficitur, valeat fermentari ; nisi malit chyli mo-
ram in receptaculo non à vasorum magnitudine, sed
à motûs impetu æstimandam afferere.
Et verò aortæ subjacent et receptaculum et gemi-
næ thoracis lacteæ ; unde infero celeriori profluvio
chylum in easdem thoracis lacteas incitari, quàm in
receptaculum è mesenterio ruat. Mesenterici lactea-
rum canales nullius arteriæ viciniâ, sed ob respiratio-
nem proximarum partium compressione concutiun-
tur ; at vero thoracis lacteæ vicinorum compressione
viscerum, quotquot thorax includit, cum aortæ
continuo pulsu agitantur ; Receptaculum autem præ-
ter eadem incitamenta etiam psoarum connixu im-
petuosiùs exceptum chylum effundit. Ex hoc sanè
habuisset Riolanus, quo paginarum 167. et 168. dubia
potuisset dissolvere. |