Page 136, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio.
societate coalescere deprehenduntur, Riolano perpe-
ram easdem portæ ramos pronunciari : et proptereà
quodquid 185. pag. reclamet discedendum scilicet ab
antiquâ doctrinâ de chyli anadosi, cujus quidem ho-
mo ascendens ad cor altum, et Deum dubio pro-
cul deprimens, atque adeò spolians eum, qui gloriam
suam alteri non dabit, temerariâ audaciâ, ne impiæ
dicam nomenclaturæ usurpatione (quasi verò divini
tituli prærogativa loquenti ad proximum suum vana
possit congruere, aut labia ejus ab eo sint) Fortem se
(proh Michaël !) zeloten prædicare non du-
bitat. Esse pariter falsum increpo, quod in sequenti
blaterat pagina Riolanus, chylum in trunco portæ assumere
tincturam sanguinis.
III. Seqvitur Riolanus anthropographiæ lib.
2. cap. 17. Galeni mentem, qui radicationis venæ
portæ figit in mesenterio et splene, non in jecore,
principium : sicut enim arbor, cui porta similis est,
hinc radicibus alimentaris succi humorem in trunci
capacitatem excipit, quem ramis postmodùm inde
diffundat ; ita quandoquidem, qui trunco portæ san-
guis succedit ex mesaraicis confluit et splenicis venis,
has portæ radices quis dixerit non ineptè. Sequar
et ego Riolani-galenicum exemplum audebóque etiam
arbori totam lactearum fruticationem assimilare. Ra-
dices in mesenterio Asellianæ constituent ; trunci vi-
ces receptaculum obtinebit : thoracicæ nostræ ra-
morum instar truncum divident, atque adeò, ne quid
hortulanus in anatomica desideret ubertate, cubcla-
vij, quos influunt alvei insertos aggrestibus mitio-
rum arborum ramos imitabuntur, qui exceptum di-
versæ naturæ humorem in suum saporem temperant
et innata sibi imbuunt dulcedine. Nisi malis non ab |