Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iv, note f.
Transcription

Page 137, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis

Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

humoris, quem trunco venæ conferunt, motu, sed à
venarum origine radicationis principium æstiman-
dum : alioquin in omnibus corporis partibus, quas
singulas extremis flagellis attingit, obtineret vena
cava suæ radicationis principium, circulationis sci-
licet evidentiâ manifestum est, ut succus per radices
arborum {a} scandit, ita sanguinem per venarum, et la-
ctearum extrema chylum in cordis truncum succe-
dere, postmodùm per arterias circumquaque distri-
buendum. Et sapienter proinde Ausotius noster in
amico ad experimenta mea anatomica testimonio ve-
nas, cor et arterias plantam constituere
, venis quidem
radicum, corde trunci, ramorum arteriis agentibus
vices pronunciavit.

IV. De vero serpentium per spinalem agge-
rem lactearum situ Riolani dubia visûs ejusdem an-
nosæ debilitati tribuenda sunt, vel etiam ne malitiam
vocem, incuriæ. Quidni ? siquidem enim demon-
stravit Gayanus, quorsum mea synceritas noxæ arcessi-
tur ? sin minùs, cur eundem nuncupat demonstran-
tem ? oppressum iri me putat et Harpocrati æternum
cum ignominiâ litaturum verbosâ profectò et futili
sibi, at eloquente atque utili apprimè mihi, quam
pag. 181. effundit instantiâ ; si venæ (inquit) istæ lacteæ
sint insratæ et firmiter affixæ vertebris lumborum, et dor-
si, cumque sint tenuissimæ, ac proinde frangibiles, si luxan-
tur vertebræ plurimæ in cyphosi magna, dum violenter spina
in lumbis et dorso contorquetur ; possunt istæ venæ simulque
receptaculum chyli effringi in violentis motionibus lumbo-
rum
. Vera refers, Riolane, nam reverâ, si vel rum-
pantur lactei spinæ canales, vel effringatur recepta-
culi laguncula, interruptum alimoniæ per impul-


  1. Sic pour : arborem (errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iv, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0045&cln=f

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons