Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Jacques Mentel (1651,
modifiée en 1654), note b.
Transcription

Page 142, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

cie, Querelam apud omnes quidem populos extitisse
legimus : Sed nullibi sanè, nec unquam, justiorem
fuisse, quàm hac, in Gallia, tempestate, nequeunt
ciues ipsi negare. Vt ideo magis laudandus sis, Iu-
uenis clarissime, extollendus, ornandus, quod re-
nitentibus ævi Fatis, effeceris, ut jam etiam cum ex-
teris, qui se quibusdam Inventis anatomen promo-
visse propalant, nostram Symbolam conferamus :
Quin ut iismet ac veteribus, in ea re quid meritò im-
putemus. Atque hisce plurima, eáque præclara de-
bemus, ac nî contradicendi studium et invidia (quæ
non semper utique præterlabuntur mentes eruditas)
obstitissent, finitimos illis posteros plura debuisse non
dubitem : Et ea præcipuè vel pulcherrima, quæ ad
nostrum usque sæculum latuêre : nempe tubulos illos
seu rivulos, qui mesenterio toto sparguntur, alios à
venis, quas habet, elutriando deducendóque puriori
chylo dicatos, quos Gaspar Asellius, Tricinensis {a} ana-
tomicus, annos ante triginta retexit. Deinde ipsum,
arterias inter et venas ultró citróque commeatum
sanguinis ac circuitum, quem Guilielmus Harvejus,
Londinensis medicus celebris, primus advertit, et
edito pereleganti Libello, confecit. Tertium illis ad-
demus, multò sine controversiâ mirabilius, de quo
nunc tecum mihi sermo est, quod quidem omne in
naturalis œconomiæ cognitione fert punctum, quod
tu improbo labore solertiáque incredibili, tibi nuper
notasti, amicisque humanissimè hinc indigitasti : chy-
li scilicet melioris Receptaculum, et quasi Im-
pluvium, quo corrivantur ac penetrant Elices illi, seu
venæ, quas Lacteas solent appellare. Deerat certè
prioribus istis duobus Inventis, Asellij, puta, Coronis ;


  1. Sic pour : Ticinensis (corrigé dans l’errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Jacques Mentel (1651,
modifiée en 1654), note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0046&cln=b

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons