Page 144, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.
μεν αγαθης, οτε δε φαυλης υποκειμενης. Id est Latinè,
Quid de Insania scribam aliud, quàm qui sit, et in hominibus
quomodò generetur, curetur-ve : Cuius rei gratia discidi quæ
hîc vides Animalia, non quod oderim Opera Dei ; sed inquiro
Bilis naturam atque situm, scis enim quod Bilis superabun-
dans, homines ad insaniam adigit : quæ Bilis à natura omni-
bus comparata est, quamvis plus in aliis, in aliis minùs : Nam
eius redundantia morbus est, tanquam materia quidem bo-
na : interdum subjacet mala. Ad quæ Hippocrates :
αλληθεως γε και φροινμως λεγεις. Ex quibus quidem se-
quitur ac innotescit apprimè Philosophorum anti-
quorum, Medicorúmque Principes atque cory-
phæos, Hippocratem et Democritum, in penitio-
rem humani corporis cognitionem quondam venis-
se, suóque exemplo adduci nos voluisse, animalium
brutorum speciei cuiusvis, consectionis ope. Hinc
Aristotelem, paritérque Galenum accepimus, hæc
ipsa non illorum solùm gratiâ, sed hominis præcipuè,
introspexisse : ob idque libros, qui miserè perierunt,
permultos scripsisse. Quid hos ; quid illos ubicum-
que Gentium authores eo nomine insignes, conse-
cter ? sufficient nobis, et instar omnium erunt, illi è
nostris doctores sapientissimi, æternitatis Franciæ
Musæi regij ambo Lectores ; superiori nimirum æta-
te Sylvius, nostrâ autem, nostrûm omnium antiquior
ille magister Ioannes Riolanus, Deus bone ! qui ho-
mines, quámque eximij rei anatomicæ professores !
qui, ne quid diutius occultum foret in Animantium
corporibus, quod Seculis profuturum esset, hanc
quoque Spartam sedulò excoluerunt et Extispicinam
frequenter instituerunt. Tanta siquidem partium ea- |