Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Jacques Mentel (1651,
modifiée en 1654), note f.
Transcription

Page 146, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

terius insculpta effigie : sæpe et dissectas pecudes subsilire
subitò, ac sine corde, aut cerebro reperiri
. Exempla id ge-
nus permulta, passim habentur apud bonos Autho-
res, ac quantum quidem ad Nobilium thoracicarum
et alvinarum præcipuè partium perversum attinet
situm : eum sæpe sæpius accidere in Brutis plerisque
retulit Aristoteles ; confirmavit Herophilus et post
illum Galenus ; qui et in hominibus etiam aliquibus
hoc utique subnotarunt : ηπαρ, inquit, hicce c. 8. l. 6.
administ. anatom. προς τουτοις ολιγων μεν επι ανθρωπων
ουκ ολιγων δ’ επ’ αλλων ζωων επιλαμβανειν αυτο τι των
αριστερων μερων αληθως Ηηροφιλος, εν αυτω του-
τω τω βιβλιω τω δευερω των αναομικων. i. hepar sinis-
tram occupare partem paucis in Hominibus, non
autem paucis in animantibus verè prodidit Herophi-
lus lib. 5 de consectionibus. Vnde nec insolens, nec
inauditum, velut scriptis mandarunt. {a} Quidam æstima-
ri par est hoc ipsum, quod paucis abhinc mensibus
Lutetiæ inspeximus, in bene habito cadavere Crucia-
rij unius, qui debitas crimini atrocissimo pœnas
morte exsoluit ibidem, in Platea de Emporio Parisi-
no vocata : Vbi imprimis animadvertimus ex emeri-
tis ac rude acceptis canalibus illis (quibus ab Vmbi-
lico nomen inditum) illum qui vena fuisset, dum vte-
ro gereretur infans, sinistrorsum dirigi, ac in Fissa
positi hac in parte Iecoris, hiscere ac insinuari ; ut eos
qui Arteriæ, dextrorsum Cor versùs, è contrà per-
tendere. Ventriculi habitus unà quoque perversus
apparuit ; sic ut οισοφαγος, sive superius orificium il-
lius, dextram occuparet : ut sinistram πυλορος, seu in-
ferius ; cujus tamen extremitas (quam εκφυσιν qui-


  1. Sous-titre imprimé dans la marge : Historia præposteri Sitûs partium corporis cruciarij Parisiensis.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Jacques Mentel (1651,
modifiée en 1654), note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0046&cln=f

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons