Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Jacques Mentel (1651,
modifiée en 1654), note g.
Transcription

Page 147, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

dam, δωδεκαδακτυλον alij vocant) dextram eandem
petebat, ipsum supergradiendo πανκρεας : nec statim
ab eo recurvabatur, ut fieri vulgo amat. In ipsam
autem, (quod notatu non indignum est) luculentus
satis canalis quem non ita diù, primùm detexit Vir-
dungus {a} notæ clarioris apud Italos anatomicus, ex
Hepate prope Portas emanans, Pancreásque perua-
dens, inserebatur. Sub dextro hypochondrio ieci-
nori oppositus Lien attinebatur. Intestinorum uti-
que glomus pari modo transversus inventus est : unde
illius, cui Cæci appellatio est, appendix, Collíque {b}
principium, lævam partem tenebant. Subtus hisce
repentia majora vasa, μικροκοσμου tanquam Flumina,
vena Cava videlicet, atque Aorta, parem sortem ex-
perta, inter se invicem sedes mutaverant : ut hac ra-
tione spermatica dextri lateris prodiret ab Emulgen-
te partis ejusdem, quemadmodum à Trunco venæ
Cavæ, sinistra. Præcordiis, cunctisque Partibus al-
vinæ Regionis affatim conspectis, in Thoracicas
ascendimus, inibíque manu et oculis structuram Pul-
monis expendimus, quæ à solenni differre quadan-
tenus cernebatur, in eo quod plures in læva, quam in
dextra illic lobi extarent : Cordis verò penitus : nam
basis illius, quæ ad medium sub osse Pectoris, ut plu-
rimùm in aliis dextram versùs concedit ; in isto sini-
stram spectabat : Extrema autem, quæ in mucronem
turbinantur et abeunt dextram subter papillam, in
Priora Thoracis demergebantur. Κοιλιας seu Specus
(quos quidam non ineptè, Diribitoria nominat) loco-
rum quisque suorum vices converterant ; adeo ut
dexter ísque venosus, sinistrum cœpisset, lævus et
ille arteriosus, ut dextrum. Ad lævam è Cava, illâ ju-


  1. Sic pour : Virsungus.

  2. Sic pour : Colíque.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Jacques Mentel (1651,
modifiée en 1654), note g.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0046&cln=g

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons