Page 148, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.
gi caloris ac vitæ scaturigine paulo superiùs suppul-
lulabat solitaria et omnis conjugij expers vena. Et, ut
aortæ tenorem et modum sectantur ad collum nervi
Recurrentes : ita hîc observavimus, pro ratione col-
locationis à vulgari diversæ membri illius, medij
ventris principis, dextrum eorum reflecti ad curva-
turam aortæ, ut sinistrum ad axillarem : Tanto, licet
perversa, cum ordine exsurgit humana Structura : Vt
quæ non alium sui auctorem testetur, quàm rationa-
lem Animam. Neque hæc sola μεταστασεος Partium
Situs apud nos, historia signata est, et Curiosorum
oculis observata hisce diebus, ut ex eruditissimo Rio-
lano nostro colligimus, sub Anatomicorum finem
operum, recentioris Editionis, ubi de Observationi-
bis raris. Quo loci duarum aliarum commeminit ; et
insuper Pyrrhonium in morem Senior ille επεχει
tam facetè quàm doctè, Num quibus Cor salit ad dex-
tram mammillam ; iis delitescentium posituræ partium mu-
tatio intervenerit ? Quod facilè crediderim, Senatoris
Rhedonensis, qui Historiarum illarum Pars magna
est, exemplo permotus. An autem in Morbis ita con-
stituti intus hominis, Galeni modus curandi (in quo
cum experientia ratio facit mixturam) mutandus ?
Minimè profecto. Nec hallucinationes in Arte inde
timendæ sunt, ut aliqui falsò sibi persuadent, ni à ma-
le-cautis, et iis, si Diis placet, Medicis, qui in Arte
tractandâ audaciam cum imperitia, cum temeritate
inscitiam, in damnum ægrotantium atque perniciem
conjungunt : Neque enim actiones partium corporis,
quæ læduntur in morbis ; et quibus restaurandis,
addicitur Medicus, aliter fiunt in nobis cum ex
transverso hæ Partes ponuntur ; ac cum ex instituto |