Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Jacques Mentel (1651,
modifiée en 1654), note i.
Transcription

Page 149, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

naturæ se habent : ut non ad alia proinde quam ad
solita transire debeat : ει γε τας ενεργειας εκ της των μοριων
οικειας ουσιας, ουτι ετι της θεσεως ευλογον εστι γινεσθαι, και
την τε καρδιαν, ει και κατ’ αλλο τι μερος εκειτο την αυ-
την ενεργειαν εχειν ηπαρ τε και σπληνα και τα αλλα παντα.
i. Siquidem actiones ex propria partium essentia, non
ex earum positu provenire consentaneum sit : nam
Cor, si in alia quapiam parte poneretur, nihilominus
actionem suam obtineret : nec aliter de Iecore quo-
que, Liene ac reliquis omnibus sentiendum est,
inquit Galen, sub finem sui operis de Locis affectis.
Parum ergo est, quod in istiusmodi, vel aliis Naturæ
aberrationibus et ludis, admirentur et stupeant Eru-
diti : Sed in eo, Pecquete, multum est, quod
iteratis, ut Ovidius habet, humanis visibus, te novè
monstrante, aspeximus in quarundam Animantium
adhuc-dum viventium atque spirantium fissiculatio-
nibus : chylum videlicet defæcatum ac exemptum
sordibus, ope venarum earum, quas à lactis candore,
Lacteas dicimus (de quibus etiam post Herophi-
lum, capite 19. libri 4. de Usu partium, videtur me-
minisse Galenus) non ad hepar itare per Portas, et id
parechymatis penetrare, quos sanguis evadat, ut huc
usque putatum est : Sed permeare ad Interluvium,
Mesenterio suppositum, Quod olim, anno nempe
m. dc. xxix. dum versaremur in Scholarum Sub-
selliis et Archidiaconi, quem vocant, nunere fun-
geremur ; in resecto grandis Molossi abdomine, venas
venantes lacteas, nos ostendisse, et de eo selectam
Philiatrorum qui aderant, Iuventutem, advertisse,
meminimus. Sed aliò tum pressiùs intenti, fidem am-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Jacques Mentel (1651,
modifiée en 1654), note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0046&cln=i

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons