Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Jacques Mentel (1651,
modifiée en 1654), note k.
Transcription

Page 151, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

Galenus Philosophum in eo carpendi, quàm verum
quærendi avidior, ut tùm ex Partium Chymum aliò
quàm ad Hepar vehementium, inspectione : cùm Argu-
mentorum, quibus utitur, levitate, facile est colli-
gere της αιματωσεως πρωτον οργανον ηπαρ, και αρχη των
φλεβων esse contendit : eóque fine, αναφερεσθαι τον χυλον
εκ της κοιλιας εις αυτο δια των φλεβων, id est, transferri
Chylum ex Ventriculo ad ipsum per venas
. Sic ut cùm huc
usque, quod dicitur :

Mulciber in Trojam, pro Trojâ staret Apollo.

Tu novis, issque distinctis nostris annis, Pecque-
te, contentionis funem scidisti ; ac tanquam illius de
Immensitate Naturæ bene meriti Peripateticorum
Principis animus in te migrasset, sensu ac ratione
probasti ; vegetationis Officinam, et sanguinis Pro-
mum condum Cor esse, nec albos Chylum sacca-
tum deportantes canales Hepati militare, sed illi ;
omnésque ad unum rectà in Confluvium, sibi sub
Mesenterio à Natura paratum, ruere ac desinere.
Macte hac luce, Iuvenis oculatissime, inauditáque
reconditioris Anatomes cognitione. Macte inquam,
et perge veritati ita litare, valéque. Lutetiæ Parisio-
rum, Eidib. Februarij m dc li.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Jacques Mentel (1651,
modifiée en 1654), note k.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0046&cln=k

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons