Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Pierre De Mercenne (1651), note b.
Transcription

Page 153, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

verùm hîc agnovi docente αυτοψια Chyli Rece-
ptacvlvm
et Venarum Chylum ad Thoracem
devehentium Scaturiginem. Reclament si lubet acu-
tuli quidam, quos Mersennus noster ο μακαριτης char-
taceos Philosophos jocans vocabat, quoniam nun-
quam ex Naturæ inspectione sed ex solis libris sape-
re volunt. Opponant confusis adornandi Chyli et
perficiendi Sanguinis officinis turbari primæ et se-
cundæ regionis fines, Chylum adhuc crudum et im-
mutatum Cordi aggeri ; atque ita non tam culinæ ni-
dore quàm sordidâ incocti cibi permixtione spiritus
vitales inquinari. Fugiant novitatem dogmatis ; non
silebit in suâ causâ Natura, respondebítque semper
se, quod melius est præstare et Animantium saluti
convenientius : novum non esse quod in omnibus
Animantibus cernitur, et quod cum ipso mundo in-
cœpit. Illa enim æternæ atque immutabili legi addi-
cta, novam hisce temporibus non molita est Ani-
mantium structuram, neque insolitas ad χυλωσιν atque
αιματοσιν partes fabricata est, ut vulgatas hominum
opiniones everteret. Quin potiùs hoc invento nobis
quodammodo exprobrare videtur Natura præposte-
ram de eâ ex nostris cogitatis arbitrandi consuetudi-
nem ; quasi animis insitum foret ipsius operum exem-
plar, eáque non repræsentaret mentis oculus, sed
conderet. Non itaque sapientiùs poteras, Mi Pec-
qvete
, quàm ex spirantibus Animantium extis
tua haurire Theoremata. Hic te vivus et fallere ne-
scius codex docuit, non, ut Asellium, solos Chyli ri-
vulos, sed et fontem ipsum et deductos ejus ad Tho-
racem latices : docuit te, quod principij unitas Ari-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Pierre De Mercenne (1651), note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0047&cln=b

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons