Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651), note a.
Transcription

Page 155, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

Ioanni Pecqveto,
ingeniosissimo medico
amico suo singulari,
Adrianvs Avzotivs
S.P.D.

Non possum (Vir Doctissime) quin
demirer non paucorum vecordiam,
qui existimant nihil in Pysicâ post
Aristotelem, nihil in Medicinâ post
Galenum exquirendum ; ita ut suam
scientiam jam non ex Naturâ, sed ex
illorum libris hauriant, in eóque toto vitæ suæ temp-
pore laborent, ut quid senserint ij Authores addi-
scant, parum soliciti ipsam Naturam auscultare ; quasi
verò boni illi viri, quos constat in plerisque errasse,
soli fuissent ipsius nati interpretes, et ita omnes ejus
operationes exhausissent, ut vix quidquam scitu di-
gnum restaret detegendum ; in eósque solummodo imitari co-
narentur. Quod præjudicium, quantùm progressus in
plerisque scientiis et artibus ut Medicinâ, Physicâ,
Architecturâ, Sculpturâ, etc. retardaverit, vix ex-
primi potest.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651), note a.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0048&cln=a

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons