Page 156, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.
Melioribus sub auspiciis militas (Carissime Pecqve-
te) non ignores nos in Physicâ si quid scimus,
nihil scire præter Experimenta et Observationes,
eáque quæ ex ipsis juxta principia Metaphysica et Me-
chanica deducuntur ; liberiorem nactus animum,
aliam viam instituis, et cum ipsâ Naturâ congrederis,
eámque tuis Experimentis quasi denudas, ut ea, quæ
latere voluit nisi penitius inquirentes, observes.
Id testatur illud tuum Inventum de Vasis Lacteis,
quo nobilius ætas nostra non vidit, quodque aut Or-
bis novi detectioni, aut præclarissimis artificiis tantò
præferendum puto, quantò sanitas nostra Auro, com-
modo aut voluptati præstat.
Aselij quidem de venis Lacteis per Mesenterium
disseminatis monitum pluris faciendum. Sed quis sa-
turo Animali ventrem aperire poterat absque ea-
rum observatione ? Tua verò vasa ita abscondita sunt,
ut omnes huscusque Anatomicos, qui vivas Animan-
tes dissecuerunt, penitus fugerint. Tanta in hoc tuo
reperto requirebatur felicitas, cui accedere debebat
summa tum diligentia, tum dexteritas, ut quidquid
ad ipsum pertinet indagares, quas in tuis dissectioni-
bus ad id sæpe sæpius institutis, non defuisse (si ali-
cujus authoritatis sint verba mea) testari possum, ita
ut vix credam quippiam novi circa hæc vasa præter
ea quæ observata sunt detectum iri. Non quod cu-
jusquam curiositati limites statuam, cum optem no-
va observari, si quæ sunt, et præsertim si appareat
via, quâ nonnullis motus dubiis conjicis maiorem seri
partem à Chylo statim in Receptaculo tuo separatam
ad Renes ferri, quibus tamen non moveor ; non tan-
tum quia nondum comparuit licet sæpius quæsita ; |