Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651), note e.
Transcription

Page 159, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

modum truncus per ramos succum seu sapam ; et ve-
næ ad instar radicum, sanguinem ad Cor, ut ad trun-
cum referunt ; ita ut venæ, Cor, et Arteriæ plantam
quasi constituant. Optarem certè ut quæcunque Cir-
culationem spectant, ex Principiis Mechanicis, à
quibus penitus dependent dilucidè explicarentur ;
mensuraretur scilicet quantum fieri potest, Arteria-
rum, sociarúmque Venarum proportio et earum in
singulis partibus amplitudo ; conjiceretúrque tum
motûs ve,ocitas major in Arteriis quàm in Venis, cui
non tantum confert ex Cordis fervore Sanguinis ra-
ritas, quantum aliquibus visum est, cùm modica sit ;
tum Circuitionis per singulas partes tempus, quod
pauca minuta nullibi excedere opinor. Inde enim
præter innumera circa Venena, Febres, Morbos con-
tagiosos, et præcipuè hæreditarios, Partium usus,
Medicamentorum operationes, etc. Venæ sectionis
doctrina pendet, quam tanti momento facit plero-
rúmque Medicorum praxis, qui eam magno sæpius
vitæ nostræ, sed semper longævitatis dispendio, ab-
jectis efficacissimis remediis, ferè ubique et solam
usurpant.

Sed ut de Vasis tuis dicam, nonne jam omnia in
Medicinæ Theoriâ immutanda sunt, cum receptæ
sententiæ de Chyli in Sanguinem mutatione à Iecore
factâ, penitus innitantur, quam constat minimè fieri ;
Cor enim Chylum primùm recepit in Sanguinem ex-
coquendum, et Hepar non nisi peculiare officium,
sicut et reliqua alia Viscera ad repurgandum transco-
latione excrementis Sanguinem aut perfectione ali-
quâ donandum, sibi vindicare potest. Inde enim ex
singulorum viscerum intemperie Febris et Hydrops

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651), note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0048&cln=e

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons